Relacja z pobytu w Krakowie - 28 maja 2006

PREX EUCHARISTICA I seu CANON ROMANUS

Summus Pontifex, manibus extensis, dicit:

Te ígitur , clementíssime Pater,
per Iesum Christum, Fílium tuum,
Dóminum nostrum,
súpplices rogámus ac pétimus,

Iungit manus et dicit:
uti accépta hábeas

signat semel super panem et calicem simul, dicens:
et benedícas + hæc dona, hæc múnera,
hæc sancta sacrifícia illibáta,

extensis manibus prosequitur:
in primis, quæ tibi offérimus
pro Ecclésia tua sancta cathólica:
quam pacificáre, custodíre, adunáre
et régere dignéris toto orbe terrárum:
una cum me indígno fámulo tuo,
quem Ecclésiæ tuæ præésse evoluísti,
et Antístite nostro Stanislao
et ómnibus orthodóxis atque cathólicæ
et apostólicæ fídei cultóribus.

Unus e Concelebrantibus:

Meménto, Dómine,
famulórum famularúmque tuárum

Iungit manus et orat aliquantulum pro quibus orare intendit.
Deinde, manibus extensis, prosequitur:
et ómnium circumstántium,
quorum tibi fides cógnita est et nota devótio,
pro quibus tibi offérimus:
vel qui tibi ófferunt hoc sacrifícium laudis,
pro se suísque ómnibus:
pro redemptióne animárum suárum,
pro spe salútis et incolumitátis suæ:
tibíque reddunt vota sua
ætérno Deo, vivo et vero.

Alius e Concelebrantibus:

Communicántes,
et diem sacratíssimum celebrántes,
quo Dóminus noster, unigénitus Fílius tuus,
unítam sibi fragilitátis nostræ substántiam
in glóriæ tuæ déxtera collocávit:
sed et memóriam venerántes,
in primis gloriósæ semper Vírginis Maríæ,
Genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi: ,
sed et beáti Ioseph, eiúsdem Vírginis Sponsi,
et beatórum Apostolórum ac Mártyrum tuórum,
Petri et Pauli, Andréæ,
Iacóbi, Ioánnis,
Thomæ, Iacóbi, Philíppi,
Bartholomæi, Matthæi,
Simónis et Thaddæi:

Lini, Cleti, Cleméntis, Xysti,
Cornélii, Cypriáni,
Lauréntii, Chrysógoni,
Ioánnis et Pauli,
Cosmæ et Damiáni
et ómnium Sanctórum tuórum;
quorum méritis precibúsque concédas,
ut in ómnibus protectiónis tuæ muniámur auxílio.

Summus Pontifex manibus extensis, prosequitur:

Hanc ígitur oblatiónem servitútis nostræ,
sed et cunctæ famíliæ tuæ,
quæsumus, Dómine, ut placátus accípias:
diésque nostros in tua pace dispónas,
atque ab ætérna damnatióne nos éripi
et in electórum tuórum iúbeas grege numerári.
Iungit manus.

Summus Pontifex tenens manus expansas super oblata, cum Concelebrantibus dicit:
Quam oblatiónem tu, Deus, in ómnibus, quæsumus,
benedíctam, adscríptam, ratam,
rationábilem, acceptabilémque fácere dignéris:
ut nobis Corpus et Sanguis fiat dilectíssimi Fílii tui,
Dómini nostri Iesu Christi.
Iungit manus.

In formulis quæ sequuntur, verba Domini proferantur distincte et aperte, prouti natura eorundem verborum requirit.

Qui, prídie quam paterétur,

Accipit panem, eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur:
accépit panem in sanctas ac venerábiles manus suas,

Elevat oculos,
et elevátis óculis in cælum
ad te Deum Patrem suum omnipoténtem,
tibi grátias agens benedíxit,
fregit,
dedítque discípulis suis, dicens:

Parum se inclinat.

Accípite et manducáte ex hoc omnes:
hoc est enim Corpus meum,
quod pro vobis tradétur.

Summus Pontifex hostiam consecratam ostendit populo, reponit super patenam, et genuflexus adorat.

Postea Summus Pontifex cum Concelebrantibus prosequntur:

Símili modo, postquam cenátum est,

Accipit calicem, eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur:

accípiens et hunc præclárum cálicem
in sanctas ac venerábiles manus suas,
item tibi grátias agens benedíxit,
dedítque discípulis suis, dicens:

Parum se inclinat.

Accípite et bíbite ex eo omnes:
hic est enim calix Sánguinis mei
novi et ætérni testaménti,
qui pro vobis et pro multis effundétur
in remissiónem peccatórum.
Hoc fácite in meam commemoratiónem.

Summus Pontifex calicem ostendit populo, deponit super corporale, et genuflexus adorat.

Deinde Summus Pontofex cantat:
Tajemnica wiary.

Mystérium fídei.

Et populus prosequitur, acclamans:

Chrystus umarł,
Chrystus zmartwychwstał,
Chrystus powróci.

Deinde, extensis manibus, Summus Pontifex, simul cum Concelebrantibus, dicit:

Unde et mémores, Dómine,
nos servi tui,
sed et plebs tua sancta,
eiúsdem Christi, Fílii tui, Dómini nostri,
tam beátæ passiónis,
necnon et ab ínferis resurrectiónis,
sed et in cælos gloriósæ ascensiónis:
offérimus præcláræ maiestáti tuæ
de tuis donis ac datis
hóstiam puram,
hóstiam sanctam,
hóstiam immaculátam,
Panem sanctum vitæ ætérnæ
et Cálicem salútis perpétuæ.

Supra quæ propítio ac seréno vultu
respícere dignéris:
et accépta habére,
sícuti accépta habére dignátus es
múnera púeri tui iusti Abel,
et sacrifícium Patriárchæ nostri Abrahæ,
et quod tibi óbtulit summus sacérdos
tuus Melchísedech,
sanctum sacrifícium, immaculátam hóstiam.

Summus Pontifex cum Concelebrantibus inclinati et manibus iunctis, prosequitur:

Súpplices te rogámus, omnípotens Deus:
iube hæc perférri per manus sancti Angeli tui
in sublíme altáre tuum,
in conspéctu divínæ maiestátis tuæ;
ut, quotquot ex hac altáris participatióne
sacrosánctum Fílii tui Corpus et Sánguinem
sumpsérimus,

Omnes erecti et se signantes, dicunt:
omni benedictióne cælésti
et grátia repleámur.

Summus Pontifex cu mConcelebrantibus iungit manus.

Unus e Concelebrantibus, manibus extensis, dicit:

Meménto étiam, Dómine,
famulórum famularúmque tuárum
qui nos præcessérunt cum signo fídei,
et dórmiunt in somno pacis.

Iungit manus et orat aliquantulum pro iis defunctis, pro quibus orare intendit.
Deinde, extensis manibus, prosequitur:

Ipsis, Dómine, et ómnibus in Christo quiescéntibus,
locum refrigérii, lucis et pacis,
ut indúlgeas, deprecámur.
Iungit manus.

Alius e Concelebrantibus, manu dextera percutit sibi pectus, dicens:

Nobis quoque peccatóribus fámulis tuis,

et extensis manibus prosequitur:
de multitúdine miseratiónum tuárum sperántibus,
partem áliquam et societátem donáre dignéris
cum tuis sanctis Apóstolis et Martyribus:
cum Ioánne, Stéphano,
Matthía, Bárnaba,
Ignátio, Alexándro,
Marcellíno, Petro,
Felicitáte, Perpétua,
Agatha, Lúcia,
Agnéte, Cæcília, Anastásia
et ómnibus Sanctis tuis:
intra quorum nos consórtium,
non æstimátor mériti,
sed véniæ, quæsumus, largítor admítte

Iungit manus.
per Christum Dominum nostrum.

Summus Pontifex:
Per quem hæc ómnia, Dómine,
semper bona creas,
sanctíficas, vivíficas, benedícis,
et præstas nobis.

Summus Pontifex elevat patenam cum hostia et Diaconus calicem, dum ipse Summus Pontifex cum omnibus Concelebrantibus canit:

Per ipsum, et cum ipso, et in ipso,
est tibi Deo Patri omnipoténti,
in unitáte Spíritus Sancti,
omnis honor et glória
per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
«« | « | 1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | » | »»

aktualna ocena |   |
głosujących |   |
Pobieranie.. Ocena | bardzo słabe | słabe | średnie | dobre | super |

Wiara_wesprzyj_750x300_2019.jpg

Reklama

Reklama

Reklama

Reklama