Relacja z pobytu w Warszawie - 26 maja 2006

Relacja minuta po minucie

LITURGIA EUCHARISTICA

Fideles participationem suam oblatione manifestant, afferendo Summo Pontifici panem et vinum ad Eucharistiæ celebrationem et alia dona, quibus necessitattibus Ecclesiæ et pauperum subveniatur.

Incipit cantus ad offertorium. Interim ministri corporale, purificatorium, calicem et missale super altare collocant.

Summus Pontifex, stans ad altare, accipit patenam cum pane, eamque ambabus manibus aliquantulum elevatam super altare tenet, submissa voce dicens:

Benedíctus es, Dómine, Deus univérsi, quia de tua largitáte accépimus panem, quem tibi offérimus,
fructum terræ et óperis mánuum hóminum: ex quo nobis fiet panis vitæ. Benedíctus Deus in sæcula.

Deinde deponit patenam cum pane super corporale.

Diaconus infundit vinum et parum aquæ in calicem, dicens secreto:
Per huius aquæ et vini mystérium eius efficiámur divinitátis consórtes, qui humanitátis nostræ fíeri dignátus est párticeps.

Postea Summus Pontifex accipit calicem, eumque ambabus manibus aliquantulum elevatum super altare tenet, secreto dicens:

Benedíctus es, Dómine, Deus univérsi, quia de tua largitáte accépimus vinum, quod tibi offérimus, fructum vitis et óperis mánuum hóminum, ex quo nobis fiet potus spiritális. Benedíctus Deus in sæcula.

Deinde calicem super corporale deponit.

Postea Summus Pontifex, inclinatus, dicit secreto:

In spíritu humilitátis et in ánimo contríto suscipiámur a te, Dómine; et sic fiat sacrifícium nostrum in conspéctu tuo hódie, ut pláceat tibi, Dómine Deus.

Deinde Summus Pontifex, stans ad latus altaris, lavat manus, dicens secreto:

Lava me, Dómine, ab iniquitáte mea, et a peccáto meo munda me.

Stans postea in medio altaris, versus ad populum, extendens et iungens manus, Summus Pontifex dicit:

Módlcie się, aby moją i waszą Ofiarę przyjął Bóg, Ojciec wszechmogący.

Oráte, fratres: ut meum ac vestrum sacrifícium acceptábile fiat apud Deum Patrem omnipoténtem.
Niech Pan przyjmie Ofiarę z rąk twoich na cześć i chwałę swojego imienia, a także na pożytek nasz i całego Kościoła świętego.
«« | « | 1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | » | »»

aktualna ocena |   |
głosujących |   |
Pobieranie.. Ocena | bardzo słabe | słabe | średnie | dobre | super |

Wiara_wesprzyj_750x300_2019.jpg